Postado em: 09/11/09 às 23:19:13 por: James
Categoria: Orações
Link: http://www.espacojames.com.br/?cat=10&id=3598
Marcado como: Artigo Simples
Ver todos os artigos desta Categoria: Orações
Ad Matutinum Et Laudes
V. Eia, mea labia, nunc annuntiate
R. Laudes et praeconia Virginis beatae.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.Sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum.
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Salve, mundi Domina,
Caelorum Regina:
Salve, Virgo Virginum
Stella matutina.
Salve, plena gratia,
Clara lux divina:
Mundi in auxilium
Domina, festina.
Ab aeterno Dominus.Te praeordinavit
Matrem Unigeniti Verbi, quo creavit
Terram pontum, aethera:
Te pulchram ornavit Sibi sposam, quae In Adam non peccavit.Amen
V. Elegit eam Deus et praeelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare facit eam.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Amen
Hymnus
Salve virgo sapiens,
Domus Deo dicata:
Columna septemplici
Mensaque exornata:
Ab omni contagio, mundi praeservata,
Semper Sancta in utero Matris, ex qua nata.
Tu Mater viventium,
Et porta es Sanctorum:
Nova stella Jacob,
Domina Angelorum.
Zabulo terribilis, acies castrorum
Portus et refugium sis Christianorum.
V. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto.
R. Et effundit illam super omnia opera sua.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Salve, Arca foederis,
Thronus Salomonis,
Arcus pulcher aetheris;
Robur visionis;
Virga frondens germinis;
Vellus Gedeonis;
Porta clausa numinis,
Favusque Sampsonis.
Decebat tam nobilem natam praecavere
Ab originali labe matris Evae
Almam, quam elegerat,
Genetricem vere,
Nulli prorsus sinens culpae subjacere.
Amen.
V. Ego in altissimis habito
R. Et tronus meus in columna nubis
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Salve, Virgo puerpera,
Templum Trinitatis:
Angelorum gaudium,
Cella puritatis:
Solamen moerentium,
Hortus voluptatis:
Palma patientiae.
Cedrus castitatis.
Terra es benedicta,
Et sacerdotalis,
Sancta et immunis culpae originalis.
Civitas Altissimi
Porta orientalis:
In te est omnis gratia,
Virgo singularis.
Amen.
V. Sicut lilium inter spinas.
R. Sic amica mea inter filias Adae.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Salve, urbs refugii
Turrisque munita
David propugnaculis,
Armisque insignita.
In conception
Charitate ignita.
Draconis potestas
Est a te contrita.
O mulier fortis
Et invicta Judith
Pulchra Abisag virgo,
Verum fovens David!
Rachel gestavit
Aegypti curatorem,
Salvatorem mundi
Maria portavit.
Amen.
V. Tota pulchra es, amica mea.
R. Et macula originalis nunquam fuit in te.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Salve horologium
Quo retrogradiatur
Sol in decem lineis;
Verbum incarnatur.
Homo ut ab inferis
Ad summa attollatur,
Immensus ab Angelis
Paulo minoratur.
Solis hujus radiis
Maria coruscat;
Consurgens aurora
In Conceptu micat.
Lilium inter spinas,
Quae serpentis conterat
Caput, pulcra ut Luna.
Errantes collustrat.
Amen.
V. Ego feci in caelis ut erietur lumen indeficiens;
R. Et quasi nebula texi ommem terram.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
V. Convertat nos, Domina, tuis precibus placatus Iesus Christus Filius tuus.
R. Et avertat iram suam a nobus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Amen.
Alleluia.
Hymnus
Salve Virgo florens,
Mater illibata
Regina Clementiae,
Stellis coronata;
Super omnes Angelos
Pura, immaculata
Atque ad Regis dexteram
Stans veste deaurata.
Per te, Mater gratiae,
Dulcis spes reorum;
Fulgens stella maris;
Portus naufragorum;
Patens caeli janua,
Salus infirmorum;
Videamus Regem.
In aula Sanctorum.
Amen.
V. Oleum effusum, Maria, nomen tuum.
R. Servi tui dilexerunt te nimis.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Sancta Maria Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pletatis et impetra miki apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam Conceptionem devoto affetu recolo, aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam, quem Virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancti vivit et regnat, in saecula saeculorum.Amen.
V. Domina protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
Supplices offerimus
Tibi, Virgo pia,
Haec laudum praeconia:
Fac nos, ut in via
Ducas cursu prospero:
Et in agonia
Tu nobis adsiste,
O dulcis Maria.
Amen.
Haec est Virga, in qua nec nodus originalis, nec cortex actualis culpae fuit.
V. In Conceptione tua, Virgo, Immaculata fuisti,
R. Ora pro nobis Patrem, cujus Filium peperisti.
Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut qui, ex morte ejusdem Filii tui praeservasti, nos quoque mundos ejus intercessione ad te pervenire concedas.Per eumdem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.